monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 10. <<<     >>> 12.

11.

1 Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt.
2 Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget.
3 Nec quisquam viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum.
4 Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6), id est, animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3).
5 Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit.
6 Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16).
7 Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem.
8 Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8).
9 Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est? Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus vitae huius: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Iesus, qui bene transit.
10 Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2).
11 Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27).
12 Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia.
13 (Prov. XXII, 1).
14 Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives.
15 Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia.
16 Totus mundus possessio eius est; quoniam toto eo quasi suo utitur.